- MNEMOSYNE
- I.MNEMOSYNENympha Picria, quae Iovi novem Musas peperit. Hesiod. in Theog. v. 54. Latine Memoriam interpretari possumus, quam ideo Musarum matrem fingunt poetae, quod omnium scientiarum thesaurus memoriae beneficiô acquiratur, et conservetur. Hesiod. loc. cit.Pictutae excellentis Mnesomynes, a Philisco factae, meminit Plin. l. 35. c. 11.II.MNEMOSYNEnomen fontis sacri, in Boeotia, e quo bibere tenebantur, qui Trophonii oraculum consulturi erant. Pausan. Boeoticis, ubi Oraculum hoc accuratissime describit: Τὸ εντεῦθεν ὑπὸ τῶ ἱερέων οῦκ ἀυτίκα ἐπὶ τὸ μαντεῖον, ἐπὶ δὲ ὕδατος πηγὰς ἄγεται αἱ δὲ ἐτγύπατά ἐισιν ἀλλήλων ενταῦθα δὴ χρὴ πίειν ἀυτὸν Λήθης τε ὕδωρ καλούμενον, ἵνα λήθη γένηται οἱ πάντων ἃ τέως ἐφρόντιιζε. Καὶ ἐπὶ τῶδε ἂλλοαὖθις ὕδωρ πίνειν Μνημοσύνης, ἀπὸ τούτου τὸ μνημονεύειν τὰ ὀφθέντα οἱ καταβάντι. Hinc non statim ad Oraculum a sacrificulis, sed prius ad amnis fontes ducitur (consulturus.) Sunt vero duo inter se proximi. Bibenda est illic Lethes quae dicitur aqua, quo cunctorum ei quae ante illi erant curae, oblivio contingat. Mnemosynes deinae aquas potat, ut ne mens effluat, quo minus quae intra penetralia esset visurus, omnia memoriâ contineat. Idem et throni eiusdem nominis ibidem meminit, Τὸν δὲ ἀναβάντα παρὰ τοῦ Τροφωνίου, παραλαβόντις ενθὸς οἱ ἱερεῖς καθίζουσιν ἐπὶ θρόνον τῆς Μνημοσύνης καλούμενον κεῖται δὲ οὐ πόῤῥω τοῦ ἁδυτου, καθεςθέντα δὲ ενταῦτα ἀνερωτῶσιν ὁπόσα εἶδέ τε καὶ ἐπύθετο, μαθόντες δὲ ἐπιτρέπουσιν ἀυτὸν ἤδη τοῖς προσήκουσιν. Consultorem a Trophonio reversum sacrificuli in solio statim collocant, quod Mnemosynes vocant: positum illud est non procul ab adyto. Ab eo perconctantur, quaecumque vel visa vel audita reportârit. Ea ubi accepêre, iis hominem tradunt, quibus id officii demandatum est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.